Rozmiar: 15909 bajtów

- 44 -

1315. Aug. 15. Liegnitz.

Herzog Boleslaus bekennt, dass er dem vor dem haynauer Thor der Stadt Liegnitz gelegenen von seinen Vorfahren gestifteten Kranken-Hospital zu St. Nicolaus 2 Malter Dreikorn von 2 Hufen, genannt „Oberschar", die zu Dompusch gehören, geschenkt habe.

In nomine domini amen. Quia nichil perfeccius agitur, quam quod dies extremi iudicii bonis operibus preueniatur, igitur nos Bolezlaus dei gracia dux Slesie dominusque Ligniczensis ad communem volumus noticiam peruenire, quod uolentes saluti nostre prouidere et progenitorum nostrorum, quorum uoluntate et assensu hospitale infirmorum extra murum ciuitatis nostre Lignicz ante valuam cum itur versus Haynow salubriter est constructum ob refeccionem et consolacionem infirmorum predicti hospitalis sancti Nycolay in Ligenicz duas maldratas triplicis annone, videlicet octo siliginis et octo tritici et totidem auene, que de duobus mansis, dictis „oberschar" pertinentibus ad Dornepuscz in proprietatem ipsius absolute et liberaliter redigentes damus, concedimus et inperpetuum condonamus. Que quidem donatio a nobis prouide facta ne a nostris successoribus uel posteris violari valeat, uel infringi, presens priuilegium nostro maiore sigillo mandauimus consignari presentibus fidelibus, nostris de hoc testificantibus, Vincencio de Schiltberc, Hogero de Priticz, Bronislao Budwoy, Heinrico de Landiscrone, Johanne Rimenberch, Tomecone de Michilsdorf et Rollone, curie nostre notario, qui presencia conscripsit. Datum in Ligenicz anno domini millesimo trecentesimo, quinto decimo, decimo octauo Kalendas Septembris.

Orig. Prov. Arch. Urklc. des Matthiasstifts No. 63. An grünen und gelben seidenen Fäden das Siegel des Herzogs. — Mitgetheilt durch Herrn Provinzial-Secretair Dr. Korn.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów